Free Web site hosting - Freeservers.com • Web Hosting - GlobalServers.com

 

VITA DE S. GILDVINO
CANONICO DOLENSI IN BRITANNIA

Auctore monacho Carnotensi anonymo,
ex MSS. edita ab Augustino Du-Paz.

[Acta Sanctorum, Jan. II,  XXVII. IANVARII. Pp. 291-3.]

BHL Number: 3545
Avctore Anonymo, ex Avc. Paz.

CAPVT I.
S. Gilduinus episcopatum declinat.

[1] Extitit hic Sanctus in a Armorico Dolensium pago, nobilissimo atque in territorio eodem potentissimo, nomine b Rudaleno, progenitus, qui etiam Capra-cana fuit cognominatus. [S. Gilduini patria,] Mater vero eius in Aurelianensi pago, de c Puteacensium Dominorum nobilitate claram traditur duxisse originem. Armoricus sane pagus secundum nominis etymologiam, Maritima regio dici potest. Nam Ar quidem Britonice, Latine littus; Mor vero, mare appellatur. Inde vocabulum Armor quasi vicinia seu proxima regio mari, hoc est, maritima, lingua Britannica dicitur appellata.

[2] Ibi præfatus Rudalenus potens & nobilis inter eiusdem regionis Proceres fuisse memoratur, præclarus coniugio, [parentes,] vt dictum est, de nobilitate Puteacensium Dominorum contracto. Hic inter alios quos traditur genuisse d liberos, iustum, de quo dicere cœpimus, Gilduinum, tamquam a Deo donatum, dicitur habuisse filium, moribus & forma elegantissimum. [studia,] Nam liberalibus studiis a parentibus in prouincia traditus, in eis breui tempore non parum dicitur claruisse. Statimque cum adolescere cœpisset, [canonicatus,] in Ecclesia Dolensi Canonicus factus, non ad lasciuiam aut nugacitatem mundi, sicut illa solet ætas, frena laxauit, sed potius ad sanctæ continentiæ religionem, & florem ætatis & nobilitatis excellentiam, [sancta vita.] quod raro contigit, totus in Dei opus conuersus refrenauit; adeo vt carnem cilicio, ieiuniis, vigiliis, & orationibus domare studuerit, & sanctis in omnibus studiis insudare.

[3] Eodem tempore præerat Dolensi Ecclesiæ quidam peruersis moribus Archiepiscopus, nomine e Iohoneus, qui Ecclesiæ illius possessiones pessumdare potius quam conseruare totis viribus insistebat, [Iohoneo ob scelera pulso,] adeo vt filias & neptes suas inde dotare non vereretur, & Ecclesiam in omnibus affligere contenderet atque deuastare. Non sufferentes tantam malitiam Clerici Ecclesiæ, tam per se quam per vicinos Episcopos illum, non tam Archiepiscopum quam Archilupum, de Sede illius Ecclesiæ studuerunt propulsare. Qui cum terroribus & minis & frequentibus incursionibus Ecclesiam Dolensem vexare non cessaret, occupato ad furoris sui præsidium f Monte S. Michaelis in periculo maris, vnde & nomen habet, sito; coacti sunt & Clerus & populus Dolensis territorij alium sibi loco repudiati, non pastoris sed prædonis, rectorem eligere. Sed cum personam non haberet aliam ad resistendum furori prædicti infestatoris idoneam, [eligitur Dolensis Episcopus, inuitus:] communicato cum Suffraganeis Episcopis consilio, eorumque auxilio sibi adhibito, præclarum adolescentem Gilduinum, licet adhuc ætate imparem, moribus tamen ornatum, & amicorum nobilitate præpotentem simul atque præualentem, sibi vnanimiter statuere rectorem. Reniti voluit electioni adolescens humillimus, sed vnanimitate tam suorum quam alienorum victus, assensum præbuit inuitus, Si tamen (inquit) Romanæ atque Apostolicæ Sedis iudicium hoc vestrum probauerit statutum.

[4] Hinc factum est vt electus, electionis suæ auctores simul & testes, cum egregio comitatu, & suffragatoriis vicinorum Episcoporum litteris, Romam properarent, & ipsum electum suum ducentes Domino Papæ tunc g Gregorio VII. præsentarent eum, & sibi Archiepiscopum consecrandum postularent. [Papam rogat vt electionem ratam ne habeat, & obtinet:] Quod vt obtinerent electi mores probatissimos veraciter testificabantur, & commendabāt, asserebantque simul necessitates Ecclesiæ suæ atque labores, quibus nullum aliud nisi per istum electum scirent conferre remedium. E contra electus ipse, sicut prius fecerat, ætatis suæ immaturitatem cœpit opponere, obsecrareque Dominum Papam, ne tantam tanti regiminis sarcinam teneræ & imbecilli imponeret ætati. Congratulatus Dominus Papa tam probatæ adolescentis humilitati, Bene, inquit, fili, bene facis, quia & sacris canonibus omnino consentaneum est, quod facis. Non ingeris te impudenter, sed prudenter quod excusandum est excusas. Vnde scias quia & ætati tuæ parcam libenter, & si quod aliud potueris cum comitibus tuis subueniendi laboribus & calamitatibus Ecclesiæ vestræ inuenire consilium, gratantissime concedam.

[5] Quod audiens optimæ indolis adolescens lætissimus effectus est; & communicato cum comitibus suis consilio, gratissimum quidem sibi esse dixit obtinuisse se a Domino Papa quod ab ipsis non potuerat impetrasse, ne scilicet imberbis adhuc atque tenerrimus adolescens ad tantum Ecclesiastici regiminis promoueretur gradum; consilium vero & votum suum in eo esse, vt vnum de comitibus suis Dominum h Euentium Redonensis i S. Melanij monasterij venerabilem Abbatem loco suo Archiepiscopum eligerent, [efficit vt eligatur Euentius,] præsentarentque Domino Apostolico, & Ecclesiæ suæ consecrandum postularent. In quo cum omnes ei assensum præberent; reuersus cum suo comitatu ad Domini Papæ præsentiam præclarus adolescens Gilduinus, professus est cum omni humilitate, gratissimum sibi esse ipsius de sua ætate iudicium, seque libentissime factam de se electionem deponere. Postulauit vero, vt præfatum præsentem seniorem Euentium loco sui Archiepiscopum dignaretur consecrare, sicque Dolensis Ecclesiæ laboribus finem vel saltem optatum necessariumque remedium accelerare.

[6] [qui a Papa consecratus,] Audiens hæc Dominus Papa, optimi adolescentis humilitatem, simulque erga suam Ecclesiam prouidentissimam beneuolentiam gratantissime accepit, & piæ postulationem petitionis effectu prosequente sine dilatione compleuit, & electum seniorem Euentium in Lateranensi ecclesia sine mora consecrauit. Interfuerunt huic consecrationi omnes fere Romanæ Ecclesiæ Cardinales, & Episcopi & Diacones, quorum ex parte ista sunt nomina: k Girardus Episcopus Florentiæ &c. Adeptus itaque voti desideriique sui effectum sanctus adolescens Gilduinus, vna cum suo Archiepiscopo Euentio, accepta Domini Papæ licentia & gratia l, ad Gallicanas partes reditum maturauerunt.

[7] Qui redeuntes, cum iam ad Alpes appropinquarent, prouidentissimus adolescens Gilduinus Archiepiscopum suum taliter est allocutus: Scis, inquit, [redit Dolum, suadente Gilduino.] reuerendissime Pater, nostra Dolensis Ecclesia, tuæ nunc paternitatis regimini commissa, quam sit ad regressum nostrum suspensa, quamque ei nostra necessaria foret præsentia. Vnde si tuæ placet paternitati, vtile mihi videtur & necessarium, vt cum maiore nostri comitatus parte ad desolatam & tuæ curæ commissam Ecclesiam debeas quam citius potueris remeare. Nam ego in votis habeo, si Deo placet, caros meos ex materno genere propinquos, quos numquam vidi, visitare, a quibus quia non dubito me morosius detinendum, laudo & consulo vt festinatius debeas prȩcedere. Placuit Archiepiscopo consilium [Page 792] piæ miserationis, & corpore non animo dulcissimum sibi dimisit comitem, & cum maiore comitatus parte recessit similiter & processit.

[Annotata]

End Notea Saussaius vitiose, marmorico.
End Note
b Idem Indaleno. Du-Paz vocat Ruellanum, Riualonem, Rualenum. Albertus Magnus, Rioualenum. Erat Castri Comburni Dominus.
End Note
c Hos alij Puyset, alij Puiseaux vocant.
End Note
d Hos recenset Du Paz Bertham nuptam Comiti Redonensi, Guillelmum Abbatem S. Florentij, Ioannem & alterum Gilduinum. Et Guillelmus quidem in monumentis cœnobij S. Florentij, quæ idem recitat Du-Paz, dicitur bonæ indolis adolescens, quem claritudo natalium, & religiosa morum flagrantia ceteris instantius illustrabat.
End Note
e Saussaius Iohundum vocat; Albertus Iohoueum; Argentræus Iohouæum.
End Note
f Alibi Mons tumbæ dicitur. Cœnobium est peregrinationibus celebre, e regione littoris Abrincatini, non procul Dolo.
End Note
g Sedit Gregorius VII. ab anno 1073. ad 1085. colitur 24. Maij.
End Note
h Gregorius VII in epistola ad Episcopos Britanniæ quæ est 5. lib. 4. data 5. Kal. Oct. Indict. 15. siue an. 1076. Iuonem vocat, sed culpa librarij, Abbatem S. Melarij. at lib. 6. ep. 23. Euentium appellat.
End Notei
De Redonibus, S. Melanio, eiusq; monasterio egimus 6. Ianu. Floruisse illud religiosa disciplina & sanctitate, colligitur ex Vincentio Bellouac. lib. 25. cap. 89. vbi Namnetensem Clericum scribit a sodali damnato admonitum, vt si saluti suæ consultum vellet, in eo religiosum habitum susciperet.
End Notek
Alij Gerardum vocant.
End Notel Albertus donatas ei a Papa reliquias scribit.

CAPVT II.
Fraudes dæmonis aperit.

[8] Porro sanctus adolescens Gilduinus transscensis in remeando Alpibus, [Gilduinus diuertit ad tugurium cum sociis:] quadam die cum vespertina hospitandi hora iam immineret, nec optimus ad hospitandum locus vsquam pareret, tandem incumbente iam fere crepusculo ad fluuium quemdam perueniens, vidensque secus littus tuguriunculam quamdam, ad eam cum suo comitatu diuertit, ibique sibi & suis corrogauit hospitium & accepit, in domo scilicet cuiusdam plebeij viri, soliti volentes transire fluuium nauicula sua transuectare. Tum de victualibus parandis solliciti famuli cum hospite domino domus agitare & consultare cœperunt; quibus ille ait: Nescio quid vobis consulere possim; nam & locus iste victualibus est pauperrimus, & hora iam tardior ad opulentum victualibus locum (& nominauit eum) vtpote longius remotum prohibet excursum. Habeo tamen, inquit, clientem vnum cursorem velocissimum, qui vobis inde si expectare velitis citius necessaria possit deuectare. Vocatus ille, & expensis traditis missus, multoque velocius quam credi posset cum victualibus regressus, grandi de celeritate regressionis miraculo omnes stupefecit. Nam locus, vt dictum est, tam longe remotior aberat, quam inde tam celerrime quisquam mortalium redire potuisset.

[9] Audita res est a S. Gilduino, & multo amplius & ipse clientem illum cœpit habere suspectum. [Venenata animalia in escam apposita detegit:] Sustinuit cum aliis intentus curis haud dubium quin Sanctus sanctis, donec ad refectionem paratam vocaretur. Cumque iam pransurus siue cœnaturus venisset, & hymno ex more præmisso, apposita cibaria facto signo crucis benedici a Deo & sanctificari precaretur, ita sunt in contrarium mutata cibaria, vt venenata potius cadauera quam alimenta viderentur, adeo vt ranarum, bufonum, & colubrorum speciem haberent, non alimentorum. Nam & vinum ipsum aquæ lutosæ simile est factum. Quæ videlicet formarum mutatio, cum & ipsi Sancto, & omnibus conuiuaturis tam execrabilis esset quam horribilis, tum iam suspicio, quæ de velocitate cursoris orta fuerat, facta est certitudo, vt iam non hominem ministrum illum scirent omnes esse, sed dæmonem.

[10] Protinus eum iussit vocari Sanctus, & ad se adduci, sed ille venire recusauit. Iterum atque iterum mandatus, venire noluit, irascendo & rixando, nihil sibi & illi commune esse vociferans. Tunc demum in nomine Domini nostri Iesu Christi, & in virtute sanctæ obedientiæ iussus venire, amplius morari non valens, [dæmonem bono seni ministrantem cogit aperire cur id fecerit,] deposita omni terrifica vanitate irascentis, inuitus venit & trepidus. Nec mirum, si reus in suis malitiis deprehensus iudicis præsentiam pertimescebat, condignam in se laturi sententiam. Ecce, inquit, o crudelissime hostis & rabidissime inimice, quid te offenderamus, vt nos occidere volens venena ista nobis pro alimentis parauisses? Quid tantum de malignissimis artibus tuis confidis, quod seruos crucis Christi destruere te præsumis? Sed fatere iam cunctis audientibus & nomen fallaciæ tuæ, & caussam tam diuturnæ in hoc loco remorationis. Tunc hostis, Fatebor, inquit, licet inuitus, quoniam omnipotentis Domini Iesu Christi virtuti, quæ in te est, certum habeo nihil posse celari. Nomen mihi assumpseram Bernutionis, quia quasi homo inter homines accepta conuersandi licentia non possem sine nomine dignosci. Caussa vero assumpti corporis, vel in hoc loco diutius remorandi, intentio mihi est exercendæ malignitatis meæ. Oderam enim vehementer virum iustum, & eius benignitati inuidebam, quod non tam caussa lucrandi, quam subueniendi beneuolentia, volentes fluuium istum transire nauicula sua consueuerit transuectare. Quod ex quo facere consueuit, omnino impediuit malignitatem meam, quia transire volentes, sed nescientes rectam per vadum viam, nonnullos præfocabam, quorum animabus non bene ad migrandum præparatis plurimum nocebam. Propterea hoc mihi corpus assumpsi, obtulique me huic homini seruiturum, [& cur nocere non potuerit,] si quo forte modo insidiari possem vitæ illius & saluti, & in eo quem frequentabat fluuio submergere præualerem eum & suffocare. Et vnde, ait Sanctus, nocere ei non præualebas? Ex eo, ait dæmon, quod ingrediens fluuium semper & se & totum nauigium suum mihi prorsus contrario crucis signo præmuniebat, imo ad omnia, quæ agenda incipiebat, eodem se muniens signo insidias meas excludebat. Et vnde, [vnde corpus assumpserit;] ait Sanctus, corpus quod gestas tibi assumpsisti? Cuiusdam, inquit, scelerati fuit, & cuius arripueram animam, corpus mihi ad instrumentum fraudulentiarum insidiarumque mearum vsurpaui.

[11] Et Sanctus ad hæc, Bene, inquit, quod fraudulentum & insidiatorem te esse profiteris, quodque malignitatem tuam patefaciens victoriosissimæ crucis Christi virtutem & inuitus prædicare compelleris. Vere, ait dæmon, hoc facio inuitus, quia tibi seruo crucis Christi celare nihil valeo. Ea roboratus virtute, vexilloque armatus, venena, quæ tibi pro alimentis paraueram, euadere præualuisti, sicque mihi nocendi in loco isto vires & facultatem omnino auferre. Et S. Gilduinus ait: [eumq; fugat.] Benedictus Dominus noster Iesus Christus Deus, cuius Crucis victoriosissimam virtutem etiam victus per eam inuitus prædicare cogitur inimicus. Sed iam, o cruentissima & funestissima bestia, tecum sermonem conferre diutius nolo. Mendax enim esse probaris, & pater mendacij, adeo vt si quando velis nolis veritatem loqueris, numquam tamen nisi fallere intendis. Corpus itaque quod fallaciarum insidiarumque tuarum instrumentum assumpseras, citius iam depone, & vade vbi iam nulli Christiano deinceps valeas nocere. Protinus hostis teterrimus horribili emisso vlulatu recessit, & instrumentum diabolicæ malitiæ corpus in medio reliquit exanime. Iussit Sanctus celerius efferri corpus, & humo fossa vbilibet occultari.

[12] Ita innocuus hospes & malignitatis diabolicæ ignarus, per sanctum hospitem suum Gilduinum se gauisus est ab insidiatore pessimo esse liberatum. Ita sane Dei filius salutis ætern e Gilduinus penes benignum hospitem benignissimus ipse est hospitatus, fraudulentissimi hostis nequitia & detecta est serui Crucis Christi meritis & effugata. O admiranda vbique & indesinenter prædicanda pietas Redemptoris! O semper attollenda, [Page 793] o semper & vbique admiranda saluberrima & triumphalis virtus & gloria Dominicæ Crucis, [Magna vis Crucis: magna sanctitas Gilduini.] quæ crucifigentes se vitiis & concupiscentiis seruos Christi tam munitos, tam fortes & validos semper & vbique facit Dei amicos, vt quanto nequius, quanto crudelius aduersus eos diabolica efferuescit insania, virtuosiores gloriosioresque per crucem suam Christi Domini virtus faciat & gratia! Ecce sacratissimus adolescens Gilduinus crucem suam in adolescentia sua baiulare, & Christū Dominum sequi studuit, Crucis Christi seruus probatissimus esse claruit. Fatentur hæc etiam ipsi Crucis Christi dæmones inimici de se, ante illum nec celare possunt, nec manere. Ecce fortitudo Christi in cornibus crucis Christi abscondita quidem, sed in eo, quod ante pedes & faciem eius mors abit, manifesta: ita splendor eius in seruo suo Gilduino vt lux fuit, ante cuius præsentiam nec celare præstigias potuit mors, diabolus nec exercere. Quid minus in hoc miraculo per merita serui sui Gilduini fecit Christus Dominus, quam per S. Martinum a monasterij de Vertou Abbatem legitur olim fecisse in simili deprehensione dæmonis & effugatione? Nonne & a b S. Ægidio factum in expulsione dæmonis miraculum fuit huic simile, quando Aurelianis in ecclesia sanctæ Crucis dæmon per os dæmoniaci a Sancto sibi petiit exeundi licentiam dari?

[Annotata]

End Notea S. Martini vitam dabimus 24. Oct. S. Ægidij 1. Sept.
End Noteb
S. Martini vitam dabimus 24. Oct. S. Ægidij 1. Sept.

CAPVT III.
Morbus. obitus. sepultura.

[13] Digressus a loco, quo tantum patrauerat miraculum Sanctus, [Gilduinus febri corripitur:] cum iam finibus territorij propinquaret Aurelianensis, ad ostium eius cœpit pulsare Dominus, & visitationis suæ tempus imminere. Febribus namque correptus ægrotare cœpit, & infirmatus corpore, mente fortior esse. Homini quippe bonæ voluntatis corporis infirmitas non ad virtutis detrimentum valet, sed potius ad augmentum. Quando enim infirmor, ait Apostolus, tunc fortior sum. [2. Cor. 12. 10.] Itaque plane sanctus adolescens Gilduinus, sicut & omnes Sancti, ex corporis incommodo non defectum virtutum accepit, sed profectum. Deinde Aurelianis atque Puteaci, sicut proposuerat, & visitauit caros suos prout valuit, & ab ipsis visitatus, per dies aliquos in eodem territorio est commoratus. Currebat simul & crescebat fama sanctitatis eius patrati non longe ante miraculi præconio commēdata, [visitur a multis:] omnemque fere eiusdem territorij nobilitatem ad eum confluere faciebat. Illustrissimæ quidem propinquitatis serenitas, sed multo amplius eximiæ sanctitatis claritas circumquaque audita. Mirabantur omnes, & qui modestiores erant, [etiam morbi tempore, mortificationi studet:] & congratulabantur, quod tantæ nobilitatis adolescens & ægrotus & peregrinus, sicut de B. Martino legitur, nobili stratu suo cilicio recumbens, corpus suum durius asperiusque tractare consueuisset, quam mollius. Attendebat enim hoc quod in Euangelio Veritas dicit: Qui mollibus vestiuntur, in domibus Regum sunt. [Matth. 11. 8.] Et quod inde S. Gregorius dicit: Quoniam non cælesti, sed terreno Regi militant hi, qui corpora sua mollius tractare curant; &, quod tanto deterius a supernorum amore disiungimur, quanto inferius delectamur. Propterea corpus suum exemplo Apostolico castigare studebat, & in seruitutem redigere, etiam ægrotus ne a supernorum disiungeretur amore, si inferius delectaretur. [1. Cor. 9. 27.]

[14] Transacto aliquanto tempore, cum plurima propinquorum nobilitate Carnotum, sicut in votis habebat, vel equorum, vel quolibet alio vehiculo deuectus, ecclesiam beatissimæ semper Virginis Dei a genitricis Mariæ oraturus intrauit, & exitum suum, [Reliquias D. Virginis Carnoti veneratur:] quem sibi iam iamque sentiebat imminere, eidem Dominæ ac protectrici nostræ, Sanctisque, b quorum inibi reliquiæ habentur, deuotissimis precibus studuit commendare. Capsam præcipue, in qua eiusdem Dominæ nostræ pretiosissimam subtegmen contineri creditur, quod etiam multis sæpe probatum esse constat miraculis, sæpius deosculatus, & quibus potuit modis veneratus est, protectionem inde & iuuamen contra omnes aereas potestates sperans sibi & implorans.

[15] [diuertit ad cœnobium S. Petri:] Tandem deuotissimus in eadem sacratissima ecclesia, sicut diu multumque desiderauerat, orationibus expletis; inde ad hoc c S. Petri monasterium, quod in suburbio eiusdem ciuitatis situm est orandi simul & hospitandi gratia vel deductus a caris suis, vel delatus; & ipse deuotissime intrauit ecclesiam; & Fratrum conuentus eum officiosissime suscepit. Orabatur quotidie, & desiderabatur reparatio corporis eius. Sed piissimus Dominus Saluator noster Christus incomparabiliter ei melius prouidebat, accelerans ei migrationem a corpore mortis, & beatam eius animam ad patriam quietis & lucis transferre festinans. Increscebat quotidie febrium ardor, & ei lætus veniendi ad gaudium Domini sui dies appropinquabat. Qui dum aduenisset, [moritur.] quantus eo migrante carorum suorum dolor & mœror extiterit, quantusque planctus, nouerunt illi, qui præsentes sacris eius exequiis adfuerunt.

[16] At vero cum quanto gaudio lætitiæ ministri sancti Angeli in suum sanctissimam eius animam exceperint consortium, nos quamuis tenebris & cæli clausi carcere, moribundisque membris pressi, [Miraculis clarescit:] non omnino tamen ignoramus, qui ex effectibus caussas perpendere vtcumque nouimus. Effectus dicimus miracula, quæ eius tumulationem & comitata sunt & secuta. Caussas vero beatissima ipsius merita dicimus & gloriosissima præmia. Quam vero diligenter & honorifice curata fuerit & celebrata sanctissimi corporis eius sepultura, non est opus dicere verbis quod in promptu est intueri.

[17] Annus erat ab incarnatione Domini millesimus septuagesimus sextus, quando Sanctus iste Gilduinus a terrenis ad cælestia, a temporalibus ad æterna creditur peruenisse, imo prodentibus miraculis approbatur. Sepultus vero fuit VI. Kalendas Februarij in medio ecclesiæ nostræ choro, & tanto, vt dictum est, [honorifice sepelitur.] studio atque honorificentia humata fuerunt ipsius sacratissima membra, vt circa ea profundiore terræ loco erecta fuerit non paruæ amplitudinis saxea camera. [Magno in pretio habetur eius cilicium.] Ipsa etiam eius membra gemmis omnibus pretiosiora eo quo viuens vsus fuerat cilicio; deinde sericis sui ordinis sacris ornamentis, tunica scilicet & dalmatica, extiterunt decorata.

[Annotata]

End Notea De Deiparæ Virginis tunica, siue indusio, Carnoti asseruato, agit fuse Roulliardus historiæ Eccles. Carnot. parte 1 cap. 7.
End Noteb
Enumerat has reliquias Roulliardus ibidem cap. 8.
End Notec De hoc S. Petri monasterio facta superius mentio est 19. Ianu. cum de S. Malardo esset sermo.

 

[Praefatio]

Gilduinus, Canonicus Dolensis in Britannia (S.)

[1] Britanniæ Armonicæ vrbs est Dolum: vbi S. Sampson, vt 28. Iulij dicetur, Cathedram statuit; Episcopalem an Archiepiscopalem ambiguum. Archiepiscopus ipse in insula Britannia fuisse traditur: hinc successores pallio vsi; Archiepiscopo Turonensi contendente, obtemperare sibi eos vt & ceteros Armoricos Antistites oportere. [S. Gilduini natalis,] Tandem tamen secundum Turonensem a Romano Pontifice pronuntiatum. In hac S. Sampsonis Ecclesia Doli Canonicus fuit, ac Præsul electus, S. Gilduinus, cuius natalis XXVII. Ianuarij celebratur; quo die Saussaius in Martyrologio Gallicano: Apud Carnutum depositio S. Gilduini Episcopi electi Dolensis in Armorica & Confessoris &c. Testatur quoque Bertrandus Argentræus lib. 3. histor. Britanniæ cap. 40. Gilduinum Sanctum haberi.

[2] Vitam S. Gilduini conscripsit monachus anonymus cœnobij S. Petri in Vallea, [Vita,] quod in suburbiis olim Carnutensibus erat, nunc in ipsa vrbe, vbi mortuus est dum Roma reuertitur sepultusq; Gilduinus. Indicat id auctor ipse infra nu. 17. Sepultus vero fuit VI. Kalendas Februarij in medio ecclesiæ nostræ choro. Scripta autem videtur ea vita ante translationem, de qua mox, cum illius non meminerit. [vnde hic edita:] Eam Augustinus Du-Paz in libro qui inscribitur Historia genealogica illustrium familiarum Britanniæ, ex MS. Historia Britanniæ Petri le Baud, & antiquis monumentis ante scripti monasterij S. Petri in Vallea, vulgauit, prætermißis innumeris miraculis, vt ait, quæ in eius sepultura, & deinceps contigerunt. Edidit eamdem vitam Gallice Albertus Magnus de Morlaix in Vitis SS. Britanniæ Armoricæ, sed eius natalem refert ad 31. Ianuarij.

[3] Sebastianus Roulliardus Historiæ Ecclesiæ Carnotensis parte 2. cap. 13. ita S. Guilduini translationem commemorat, recensens reliquias, quæ asseruantur in monasterio S. Petri in Vallea: Præterea, inquit, corpus S. Gilduini, qui Roma reuertens, quo ad Gregorium VII. fuerat profectus, [eleuatio,] cum Dolensis in Britannia esset Episcopus electus, per Carnutum fines transiit, atque ad hoc S. Petri monasterium diuertit, vbi morbo correptus, extinctusque est, atque in ecclesiæ choro sepultus: dein cum plurima patraret miracula, [Page 791]
refossum eius est corpus, & capsæ inclusum, agente Fulcherio Abbate, [miracula.] qui Sancti huius opem contra incurabiles & grauissimos podagræ dolores erat expertus; statuitque gratitudinis ergo, vt in perpetuum quouis sabbato ædituus cereum ante Sancti huius feretrum accenderet. Eadem ex Roulliardo narrat Du-Paz.